

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 21: Versus 3
Vocem magnam de throno.Cum dixisset se vidisse innovationem elementorum et glorificationem sanctorum, incognitum id erat, et, ne incredibile videretur, apponit auctoritatem sanctorum Patrum, qui hoc praedixerunt.Ecce tabernaculum.Id est in evidenti est, quod in eadem gloria erit humanitas Christi in qua militavit, et homines eum imitati et ea sunt bene usi.Et ipsi populus ejus.Id est, in nullo offendentes, quod non esse potest dum sunt in carne mortali.